monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 12
ASPRENAS colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei publicae viri fortis operas, sed ad necessarios casus reservare: si magnum aliquod bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco valde laudata est: nunc illi militent, quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse. sic venisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantinum apparuisset, quam quod sustinere alii duces possent; magnum intervallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.